1. anno vicesimo tertio Joas filii Ahaziæ regis Judæ regnavit Joachaz filius Hieu super Israël in Samaria decem et septem annis

2. et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël non declinavit ab eis

3. iratusque est furor Domini contra Israël et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriæ et in manu Benadad filii Azaël cunctis diebus

4. deprecatus est autem Joachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israël qua adtriverat eos rex Syriæ

5. et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriæ habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius

6. verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israël in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria

7. et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriæ et redegerat quasi pulverem in tritura areæ

8. reliqua autem sermonum Joachaz et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

9. dormivitque Joachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria regnavitque Joas filius ejus pro eo

10. anno tricesimo septimo Joas regis Juda regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis

11. et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël in ipsis ambulavit

12. reliqua autem sermonum Joas et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum regum Israël

13. et dormivit Joas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium ejus porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël

14. Heliseus autem ægrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Joas rex Israël et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus

15. et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas

16. dixit ad regem Israël pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis

17. et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus jace sagittam et jecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam

18. et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute jaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset

19. iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam

20. mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno

21. quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et projecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos

22. igitur Azaël rex Syriæ adflixit Israël cunctis diebus Joachaz

23. et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Jacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in præsens tempus

24. mortuus est autem Azaël rex Syriæ et regnavit Benadad filius ejus pro eo

25. porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azaël quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prœlii tribus vicibus percussit eum Joas et reddidit civitates Israheli





“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina