1. quibus transgressis dixit Dominus ad Josue

2. elige duodecim viros singulos per singulas tribus

3. et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria

4. vocavitque Josue duodecim viros quos elegerat de filiis Israël singulos de tribubus singulis

5. et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris juxta numerum filiorum Israël

6. ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides

7. respondebitis eis defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israël usque in æternum

8. fecerunt ergo filii Israël sicut eis præcepit Josue portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat juxta numerum filiorum Israël usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos

9. alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis et sunt ibi usque in præsentem diem

10. sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Jordanis medio donec omnia conplerentur quæ Josue ut loqueretur ad populum præceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit

11. cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum

12. filii quoque Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse armati præcedebant filios Israël sicut eis præceperat Moses

13. et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho

14. in illo die magnificavit Dominus Josue coram omni Israël ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret

15. dixitque ad eum

16. præcipe sacerdotibus qui portant arcam fœderis ut ascendant de Jordane

17. qui præcepit eis dicens ascendite de Jordane

18. cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini et siccam humum calcare cœpissent reversæ sunt aquæ in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant

19. populus autem ascendit de Jordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho

20. duodecim quoque lapides quos de Jordanis alveo sumpserant posuit Josue in Galgalis

21. et dixit ad filios Israël quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides

22. docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum

23. siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro donec transiretis

24. sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus

25. ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore





Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina