1. accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo ejus orbis et omne germen ejus

2. quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem

3. interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorum

4. et tabescet omnis militia cælorum et conplicabuntur sicut liber cæli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu

5. quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meæ ad judicium

6. gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom

7. et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pingujum

8. quia dies ultionis Domini annus retributionum judicii Sion

9. et convertentur torrentes ejus in picem et humus ejus in sulphur et erit terra ejus in picem ardentem

10. nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus ejus a generatione in generationem desolabitur in sæculum sæculorum non erit transiens per eam

11. et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem

12. nobiles ejus non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes ejus erunt in nihilum

13. et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ et paliurus in munitionibus ejus et erit cubile draconum et pascua strutionum

14. et occurrent dæmonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem

15. ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra ejus illuc congregati sunt milvi alter ad alterum

16. requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quæsivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus ejus ipse congregavit ea

17. et ipse misit eis sortem et manus ejus divisit eam illis in mensuram usque in æternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea





“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina