1. in finem in carminibus intellectus David

2. cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos

3. Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me

4. Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei

5. quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quæsierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma

6. ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animæ meæ

7. avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos

8. voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum

9. quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus





“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina