Encontrados 334 resultados para: Abraham Saram Isaac foedus descensus

  • Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)

  • Dixerunt ergo ei Iudaei: “Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: “Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 52)

  • Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 53)

  • Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 56)

  • Dixerunt ergo Iudaei ad eum: “Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 57)

  • Dixit eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 58)

  • Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; (Actus Apostolorum 3, 13)

  • Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. (Actus Apostolorum 3, 25)

  • Qui ait: “Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran, (Actus Apostolorum 7, 2)

  • Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas. (Actus Apostolorum 7, 8)

  • et translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem. (Actus Apostolorum 7, 16)

  • “Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare. (Actus Apostolorum 7, 32)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina