Encontrados 25 resultados para: Accidit

  • Accidit quoque, ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri Beniaminita; et cecinit bucina et ait: “Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Vir Israel, in tabernacula tua!”. (Liber II Samuelis 20, 1)

  • Accidit autem, ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam; exclamavitque ille et ait: “Heu, domine mi! Et hoc ipsum mutuo acceperam!”. (Liber II Regum 6, 5)

  • Accidit autem post haec, ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo. (Liber I Paralipomenon 19, 1)

  • Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus senos habens digitos, id est simul viginti quattuor, qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus; (Liber I Paralipomenon 20, 6)

  • Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae suo ait: “Converte manum tuam et educ me de acie, quia vulneratus sum”. (Liber II Paralipomenon 18, 33)

  • Quia timor, quem timebam, evenit mihi, et, quod verebar, accidit. (Liber Iob 3, 25)

  • Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter quod accidit circa locum despectio. (Liber II Maccabaeorum 5, 17)

  • Ne dixeris: “Peccavi, et quid mihi accidit triste?”. Altissimus enim est patiens redditor. (Liber Ecclesiasticus 5, 4)

  • Ad viam sta et prospice, habitatrix Aroer; interroga fugientem et eam, quae evasit. Dic: “Quid accidit?”. (Liber Ieremiae 48, 19)

  • coronas super capita deorum suorum. Interdum autem accidit etiam, ut sacerdotes, subtrahentes a diis aurum et argentum, erogent illud in semetipsos (Liber Baruch 6, 9)

  • Et accidit post omnem malitiam tuam — vae, vae tibi!, ait Dominus Deus — (Prophetia Ezechielis 16, 23)

  • Et interrogavit patrem eius: “Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit?”. At ille ait: “Ab infantia; (Evangelium secundum Marcum 9, 21)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina