Encontrados 18 resultados para: Adadezer

  • Tulit quoque David arma aurea, quae habuerant servi Adadezer, et attulit ea in Ierusalem; (Liber I Paralipomenon 18, 7)

  • necnon de Tebah et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea. (Liber I Paralipomenon 18, 8)

  • Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba, (Liber I Paralipomenon 18, 9)

  • misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; adversarius quippe erat Thou Adadezer. (Liber I Paralipomenon 18, 10)

  • Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium; Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum. (Liber I Paralipomenon 19, 16)

  • Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos, fecerunt pacem cum David et servierunt ei; noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 19)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina