Encontrados 19 resultados para: Addidit

  • Et addidit dicens: “Palearum quoque et pabuli plurimum est apud nos et locus ad pernoctandum”. (Liber Genesis 24, 25)

  • Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. (Liber I Samuelis 3, 21)

  • Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum. (Liber I Samuelis 20, 17)

  • Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum. (Liber I Samuelis 27, 4)

  • Et addidit furor Domini ira sci contra Israel; commovit que David contra eos dicens: “Vade, numera Israel et Iudam”. (Liber II Samuelis 24, 1)

  • et fecit Achab palum. Et addidit Achab in opere suo irritans Dominum, Deum Israel, super omnes reges Israel, qui fuerant ante eum. (Liber I Regum 16, 33)

  • Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua; tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten omnia, quae fuerant regis Aegypti. (Liber II Regum 24, 7)

  • Et addidit dicens: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui fecit caelum et terram, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino et palatium sibi. (Liber II Paralipomenon 2, 11)

  • Ezechias autem etiam haec addidit: “Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini”. Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta. (Liber II Paralipomenon 29, 31)

  • Addidit quoque Iob assu mens parabolam suam et dixit: (Liber Iob 27, 1)

  • Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et di xit: (Liber Iob 29, 1)

  • Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia. (Liber Iob 42, 10)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina