Encontrados 34 resultados para: Adipem

  • Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit Dominus. (Liber Leviticus 4, 31)

  • Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps agni, qui immolatur pro pacificis, cremabit in altari super incensis Domini; expiabitque eum et peccatum eius, et dimittetur illi. (Liber Leviticus 4, 35)

  • Omnemque adipem offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui operit vitalia, (Liber Leviticus 7, 3)

  • “Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non comedetis. (Liber Leviticus 7, 23)

  • Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis. (Liber Leviticus 7, 24)

  • Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. (Liber Leviticus 7, 25)

  • Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum afferet; pectusculum, ut elevetur coram Domino. (Liber Leviticus 7, 30)

  • Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius. (Liber Leviticus 7, 31)

  • Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua; (Liber Leviticus 7, 33)

  • Adipem autem, qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare; (Liber Leviticus 8, 16)

  • Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et adipem adolevit igni; (Liber Leviticus 8, 20)

  • Tulitque adipem et caudam omnemque pinguedinem, quae operit intestina reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro. (Liber Leviticus 8, 25)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina