Encontrados 1087 resultados para: Adonias David mortem

  • Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum dicen tes: “Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum?”. (Liber Iudicum 1, 1)

  • Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, (Liber Iudicum 4, 1)

  • Cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter eum urgeret, defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. (Liber Iudicum 16, 16)

  • Cui ille respondit: “Nuntiata sunt mihi omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram, in qua nata es, et veneris ad populum, quem ante nesciebas. (Liber Ruth 2, 11)

  • Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “Natus est filius Noemi!”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David. (Liber Ruth 4, 17)

  • Obed genuit Iesse, Iesse genuit David. (Liber Ruth 4, 22)

  • Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama. (Liber I Samuelis 16, 13)

  • Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis”. (Liber I Samuelis 16, 19)

  • Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. (Liber I Samuelis 16, 20)

  • Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)

  • Misitque Saul ad Isai dicens: “Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis”. (Liber I Samuelis 16, 22)

  • Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. (Liber I Samuelis 16, 23)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina