Encontrados 90 resultados para: Aedificavit

  • Igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam. (Liber I Regum 6, 14)

  • Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulis cedrinis; a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. (Liber I Regum 6, 15)

  • Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri. (Liber I Regum 6, 36)

  • Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit. (Liber I Regum 7, 1)

  • Aedificavit quoque domum Saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis super quattuor ordines columnarum cedrinarum, et ligna cedrina super columnas. (Liber I Regum 7, 2)

  • Aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem (Liber I Regum 9, 17)

  • Filia autem pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei; tunc aedificavit Mello. (Liber I Regum 9, 24)

  • Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte, qui est contra Ierusalem, et Melchom idolo filiorum Ammon; (Liber I Regum 11, 7)

  • Et haec causa rebellionis adversus eum: Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui. (Liber I Regum 11, 27)

  • Aedificavit autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim et habitavit ibi; et egressus inde aedificavit Phanuel. (Liber I Regum 12, 25)

  • Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae. (Liber I Regum 15, 17)

  • Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eum et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini montis Samariae. (Liber I Regum 16, 24)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina