Encontrados 772 resultados para: Ala
Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram. (Liber Numeri 22, 31)
Dixit Balaam: “Peccavi nesciens quod tu stares contra me in via; et nunc, si displicet tibi, revertar”. (Liber Numeri 22, 34)
Ait angelus Domini: “Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris”. Ivit igitur cum principibus Balac. (Liber Numeri 22, 35)
Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon; (Liber Numeri 22, 36)
dixitque ad Balaam: “Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo?”. (Liber Numeri 22, 37)
Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant. (Liber Numeri 22, 40)
Dixitque Balaam ad Balac: “Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes”. (Liber Numeri 23, 1)
Cumque fecisset iuxta sermonem Balaam, imposuerunt vitulum et arietem super aram. (Liber Numeri 23, 2)
Dixitque Balaam ad Balac: “Sta paulisper iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus; et, quodcumque imperaverit, loquar tibi”. Cumque abiisset in collem nudum, (Liber Numeri 23, 3)
occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: “Septem, inquit, aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper”. (Liber Numeri 23, 4)
Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait: “Revertere ad Balac et haec loqueris”. (Liber Numeri 23, 5)
Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum; (Liber Numeri 23, 6)