Encontrados 33 resultados para: Amico
Stultus homo iungit manus, cum spoponderit pro amico suo. (Liber Proverbiorum 17, 18)
Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico; omni consilio exacerbatur. (Liber Proverbiorum 18, 1)
Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur. (Liber Proverbiorum 19, 4)
Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extranei ne reveles, (Liber Proverbiorum 25, 9)
Homo, qui blanditur amico suo, rete expandit gressibus eius. (Liber Proverbiorum 29, 5)
Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)
Amico fideli nulla est comparatio, et non est ponderatio contra bonitatem illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 15)
Ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da ei. (Liber Ecclesiasticus 14, 13)
De amico et inimico noli narrare et, si notum est tibi delictum, noli denudare: (Liber Ecclesiasticus 19, 8)
Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. (Liber Ecclesiasticus 20, 25)
Mittens lapidem in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. (Liber Ecclesiasticus 22, 25)
Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices; (Liber Ecclesiasticus 22, 28)