Encontrados 289 resultados para: Animam
Ne accipias faciem adversus animam tuam nec adversus animam tuam mendacium. (Liber Ecclesiasticus 4, 26)
Non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam. (Liber Ecclesiasticus 7, 22)
Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proicias illam, sed odibili non credas teipsum. In toto corde tuo (Liber Ecclesiasticus 7, 28)
Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hereditatem tuam. (Liber Ecclesiasticus 9, 6)
Avaro autem nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet. (Liber Ecclesiasticus 10, 9)
Fili, in mansuetudine honora animam tuam et da illi victum cultumque secundum meritum suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 31)
Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam? (Liber Ecclesiasticus 10, 32)
Insatiabilis oculus cupidi in parte non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 9)
Da et accipe et oblecta animam tuam; (Liber Ecclesiasticus 14, 16)
Ante votum praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum. (Liber Ecclesiasticus 18, 23)
Qui credit cito, levis corde est et minorabitur; et, qui delinquit in animam suam, quis innoxium faciet? (Liber Ecclesiasticus 19, 4)
Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam; personae autem acceptione perdet se. (Liber Ecclesiasticus 20, 24)