Encontrados 289 resultados para: Animam

  • Tu autem, vastata, quid facies? Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris; contempserunt te amatores tui, animam tuam quaerent. (Liber Ieremiae 4, 30)

  • Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: “Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris”. (Liber Ieremiae 11, 21)

  • Infirmata est, quae peperit septem, exhalavit animam suam; occidit ei sol, cum adhuc esset dies, confusa est et erubuit, et residuos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 15, 9)

  • Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. (Liber Ieremiae 20, 13)

  • Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudae et servos eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum; et percutiet eos in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur. (Liber Ieremiae 21, 7)

  • et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum; (Liber Ieremiae 22, 25)

  • et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur, illuc non revertentur”. (Liber Ieremiae 22, 27)

  • Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 14)

  • Quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi”. (Liber Ieremiae 31, 25)

  • et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae. (Liber Ieremiae 34, 20)

  • Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiae clam dicens: “Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, non occidam te et non tradam te in manu virorum istorum, qui quaerunt animam tuam”. (Liber Ieremiae 38, 16)

  • et dixerunt ei: “Scito quod Baalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathaniae percutere animam tuam”; et non credidit eis Godolias filius Ahicam. (Liber Ieremiae 40, 14)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina