Encontrados 85 resultados para: Animas
Et avertebant eum dicentes: “Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversus eos; nos autem pauci sumus”. (Liber I Maccabaeorum 9, 9)
Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas. (Liber Proverbiorum 1, 18)
Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui sapiens est. (Liber Proverbiorum 11, 30)
Curat iustus iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia. (Liber Proverbiorum 12, 10)
Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. (Liber Proverbiorum 14, 25)
Et, cum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat et per generationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et prophetas constituit. (Liber Sapientiae 7, 27)
Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. (Liber Sapientiae 11, 26)
Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt. (Liber Sapientiae 14, 5)
Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. (Liber Ecclesiasticus 2, 20)
Nequam est oculus lividi et avertens faciem suam et despiciens animas. (Liber Ecclesiasticus 14, 8)
Dentes leonis dentes eorum interficientes animas hominum. (Liber Ecclesiasticus 21, 3)
Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem; (Liber Ieremiae 17, 21)