Encontrados 2516 resultados para: Arca foederis Philisthinorum et Israel

  • vituperans enim eos dicit: “Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum; (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit. (Epistula ad Hebraeos 11, 22)

  • qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. (Epistula I Petri 3, 20)

  • Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari; (Apocalypsis Ioannis 2, 14)

  • Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israel: (Apocalypsis Ioannis 7, 4)

  • Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)

  • et habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israel. (Apocalypsis Ioannis 21, 12)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina