Encontrados 21 resultados para: Argenteos
Sarae autem dixit: “Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis”. (Liber Genesis 20, 16)
Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque (Liber Genesis 45, 22)
Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis. (Liber Exodus 20, 23)
et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos. (Liber Exodus 27, 10)
Veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt: “Decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus et vinctum humiliare; quod si feceris, dabimus tibi singuli mille centum argenteos”. (Liber Iudicum 16, 5)
qui dixit matri suae: “Mille centum argenteos, qui ablati sunt a te et super quibus, me audiente, maledicens iuraveras, ecce ego habeo; ego abstuli”. Cui illa respondit: “Benedictus filius meus Domino!”. (Liber Iudicum 17, 2)
Reddiditque eos matri suae, quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae, (Liber Iudicum 17, 4)
Dixitque Michas: “Mane apud me et esto mihi parens ac sacerdos; daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestium apparatum et quae ad victum sunt necessaria”. (Liber Iudicum 17, 10)
Qui dixit ad Ioab: “Et si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis, praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens: “Custodite, quisquis sit, puerum Absalom!”. (Liber II Samuelis 18, 12)
ad fuscinulas quoque et phialas et crateras ex auro purissimo et scyphos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in scyphum et scyphum; similiter et in scyphos argenteos diversum argenti pondus constituit, (Liber I Paralipomenon 28, 17)
Vinea fuit Salomoni in Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu eius mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)
et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem et decem siclos argenteos. (Liber Ieremiae 32, 9)