Encontrados 23 resultados para: Attende

  • Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; (Liber Deuteronomii 27, 9)

  • Attende tibi, fili, ab omni fornicatione. Uxorem primum accipe ex semine parentum tuorum et noli sumere uxorem alienam, quae non est ex tribu patris tui, quoniam filii prophetarum sumus: Noe et Abraham et Isaac et Iacob patres nostri a saeculo. Rememorare, fili, quoniam hi omnes acceperunt uxores ex semine patrum suorum et benedicti sunt in filiis suis, et semen illorum possidebit hereditatem terrae. (Liber Thobis 4, 12)

  • Merces omnis hominis, quicumque penes te operatus fuerit, non maneat penes te, sed redde ei statim, et merces tua non minorabitur; si servieris Deo in veritate, reddetur tibi. Attende tibi, fili, in omnibus operibus tuis et esto sapiens in omnibus sermonibus tuis (Liber Thobis 4, 14)

  • Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor. (Liber Iob 33, 31)

  • Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam, (Liber Proverbiorum 5, 1)

  • Nunc ergo, fili mi, audi me et attende verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 7, 24)

  • Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam, (Liber Proverbiorum 23, 1)

  • Ab inimicis tuis separare et de amicis tuis attende. (Liber Ecclesiasticus 6, 13)

  • Pecora tibi sunt? Attende illis, et, si sunt utilia, perseverent apud te. (Liber Ecclesiasticus 7, 24)

  • Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in perpetuum. (Liber Ecclesiasticus 11, 35)

  • Attende, ne seductus in stultitiam humilieris. (Liber Ecclesiasticus 13, 10)

  • Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. (Liber Ecclesiasticus 13, 16)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina