Encontrados 35 resultados para: Auferetur
Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. (Prophetia Amos 6, 7)
et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. (Prophetia Zachariae 14, 2)
Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 12)
Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 29)
venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die. (Evangelium secundum Marcum 2, 20)
Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo”. (Evangelium secundum Marcum 4, 25)
Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo”. (Evangelium secundum Lucam 8, 18)
porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea”. (Evangelium secundum Lucam 10, 42)
Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur. (Evangelium secundum Lucam 19, 26)