Encontrados 676 resultados para: Balaam et Egredimini Iordanis regitur Moab regni Siram et Aaron et coluberna

  • Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. (Liber Exodus 32, 1)

  • Dixitque ad eos Aaron: “Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me”. (Liber Exodus 32, 2)

  • Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron. (Liber Exodus 32, 3)

  • Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “Cras sollemnitas Domini est”. (Liber Exodus 32, 5)

  • Dixitque ad Aaron: “Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?”. (Liber Exodus 32, 21)

  • Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum. (Liber Exodus 32, 25)

  • Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. (Liber Exodus 32, 35)

  • Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere; (Liber Exodus 34, 30)

  • vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos, (Liber Exodus 34, 31)

  • vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi”. (Liber Exodus 35, 19)

  • Hic est census habitaculi, habitaculi testimonii, qui recensitus est iuxta praeceptum Moysi ministerio Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis. (Liber Exodus 38, 21)

  • De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 1)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina