Encontrados 801 resultados para: Cadere de Ierusalem

  • Et dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?”. (Prophetia Zachariae 3, 2)

  • Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela?”. (Prophetia Zachariae 7, 7)

  • Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem; et vocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et mons Domini exercituum mons Sanctitatis. (Prophetia Zachariae 8, 3)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc sedebunt senes et anus in plateis Ierusalem et unusquisque cum baculo suo in manu sua prae multitudine dierum; (Prophetia Zachariae 8, 4)

  • et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia. (Prophetia Zachariae 8, 8)

  • et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Ierusalem et domui Iudae; nolite timere. (Prophetia Zachariae 8, 15)

  • Et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Ierusalem et deprecandam faciem Domini. (Prophetia Zachariae 8, 22)

  • Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae. (Prophetia Zachariae 9, 9)

  • Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae. (Prophetia Zachariae 9, 10)

  • “Ecce ego pono Ierusalem pateram crapulae omnibus populis in circuitu. Hoc erit in obsidione contra Ierusalem. (Prophetia Zachariae 12, 2)

  • Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes terrae. (Prophetia Zachariae 12, 3)

  • Et dicent duces Iudae in corde suo: “Robur habitantium Ierusalem est in Domino exercituum, Deo eorum”. (Prophetia Zachariae 12, 5)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina