Encontrados 240 resultados para: Caelo

  • Attende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae; ubi est zelus tuus et fortitudo tua? Commotio viscerum tuorum et misericordiae tuae super me continuerunt se. (Liber Isaiae 63, 15)

  • Etiam ciconia in caelo novit tempus suum; turtur et hirundo et turdus custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non novit iudicium Domini. (Liber Ieremiae 8, 7)

  • Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis. (Liber Ieremiae 10, 13)

  • Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui, (Liber Ieremiae 33, 25)

  • dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo; qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit et producit ventum de thesauris suis. (Liber Ieremiae 51, 16)

  • ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion! Proiecit de caelo in terram gloriam Israel et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. (Lamentationes 2, 1)

  • ut induceret super nos mala magna, quae non sunt facta sub omni caelo, secundum quae fecit in Ierusalem, secundum ea quae scripta sunt in lege Moysi, (Liber Baruch 2, 2)

  • Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum. (Liber Baruch 5, 3)

  • Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna. (Liber Baruch 6, 66)

  • sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: (Prophetia Danielis 2, 28)

  • Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit. (Prophetia Danielis 4, 10)

  • Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere: “Succidite arborem et dissipate illam; attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pars eius, donec septem tempora mutentur super eum”, (Prophetia Danielis 4, 20)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina