Encontrados 18 resultados para: Cariathiarim
Moveruntque castra filii Israel et venerunt ad civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt: Gabaon et Cephira et Beroth et Cariathiarim; (Liber Iosue 9, 17)
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim. (Liber Iosue 15, 9)
Cariathbaal — haec est Cariathiarim (urbs Silvarum) — et Arebba: civitates duae et villae earum. (Liber Iosue 15, 60)
et inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui respicit Bethoron contra meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem. (Liber Iosue 18, 14)
In plaga autem ad meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur terminus in Gasim et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa (Liber Iosue 18, 15)
Ascendentesque castrametati sunt in Cariathiarim Iudae, qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim. (Liber Iudicum 18, 12)
Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: “Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad vos”. (Liber I Samuelis 6, 21)
Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. (Liber I Samuelis 7, 1)
Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post Dominum. (Liber I Samuelis 7, 2)
Hi erant filii Chaleb. Filii Hur primogeniti Ephratha: Sobal pater Cariathiarim, (Liber I Paralipomenon 2, 50)
Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim Raaia, dimidium Manahat (Liber I Paralipomenon 2, 52)
et cognationes Cariathiarim: Iethraei et Phutaei et Sumathaei et Maseraei. Ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae. (Liber I Paralipomenon 2, 53)