Encontrados 98 resultados para: Cecidit

  • Itaque, cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit: “Serva me, rex”. (Liber II Samuelis 14, 4)

  • Cumque illi essent iuxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa venerat ante eos. Porro Ioab accinctus erat habitu suo, et in cingulo super lumbos gladius absconditus erat, qui levi motu ex vagina in manum suam cecidit. (Liber II Samuelis 20, 8)

  • “Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel iuxta omnia, quae locutus est; non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis, quae locutus est per Moysen servum suum. (Liber I Regum 8, 56)

  • Et nunc, pater meus posuit super vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam scorpionibus”. (Liber I Regum 12, 11)

  • et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens: “Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus”. (Liber I Regum 12, 14)

  • Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei; qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam et ait: “Num tu es, domine mi, Elias?”. (Liber I Regum 18, 7)

  • Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. (Liber I Regum 18, 38)

  • Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: “Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus!”. (Liber I Regum 18, 39)

  • Fugerunt autem, qui remanserant in Aphec, in civitatem, et cecidit murus super viginti septem milia hominum, qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum, quod erat intra cubiculum. (Liber I Regum 20, 30)

  • Dixit autem homo Dei: “Ubi cecidit?”. At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum et misit illuc, natavitque ferrum. (Liber II Regum 6, 6)

  • Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit, quod locutus est in manu servi sui Eliae”. (Liber II Regum 10, 10)

  • Cecidit igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae filio eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis; (Liber I Paralipomenon 26, 14)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina