Encontrados 125 resultados para: Christus prophetia

  • De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: “Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 31)

  • alii dicebant: “Hic est Christus!”; quidam autem dicebant: “Numquid a Galilaea Christus venit? (Evangelium secundum Ioannem 7, 41)

  • Nonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)

  • Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam!”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 24)

  • Ait illi: “Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 27)

  • Respondit ergo ei turba: “Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis?”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)

  • haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. (Evangelium secundum Ioannem 20, 31)

  • ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, (Actus Apostolorum 3, 20)

  • Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. (Actus Apostolorum 9, 22)

  • Et ait illi Petrus: “Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi”. Et continuo surrexit. (Actus Apostolorum 9, 34)

  • adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: “Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis”. (Actus Apostolorum 17, 3)

  • si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus”. (Actus Apostolorum 26, 23)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina