Encontrados 307 resultados para: Civitatem refugii

  • Quia evertit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit; humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. (Liber Isaiae 26, 5)

  • Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem. (Liber Isaiae 32, 13)

  • Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum! Oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem securam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur. (Liber Isaiae 33, 20)

  • Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non opponet ei clipeum et non mittet contra eam aggerem. (Liber Isaiae 37, 33)

  • In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber Isaiae 37, 34)

  • Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me et propter David servum meum”. (Liber Isaiae 37, 35)

  • et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam hanc civitatem”. (Liber Isaiae 38, 6)

  • Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus”, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 45, 13)

  • Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion Sancti Israel. (Liber Isaiae 60, 14)

  • Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae; (Liber Ieremiae 1, 18)

  • Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio; et, si introiero in civitatem, ecce attenuati fame; propheta quoque et sacerdos abierunt per terram nescientes”. (Liber Ieremiae 14, 18)

  • Et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum; omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et sibilabit super universa plaga eius. (Liber Ieremiae 19, 8)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina