Encontrados 162 resultados para: Civitatis
Et dispersit plebem unumquemque in castra sua, et super muros et turres civitatis abierunt, et mulieres et filios in domus suas dimiserunt; et erant in magna humilitate valde. (Liber Iudith 7, 32)
Et mittens abram suam, quae erat super omnia bona eius, vocavit Oziam et Chabrin et Charmin seniores civitatis suae. (Liber Iudith 8, 10)
Et abierunt ad portam civitatis Betuliae et invenerunt adstantem ad eam Oziam et seniores civitatis Chabrin et Charmin. (Liber Iudith 10, 6)
Et procidens in faciem adoravit Deum et dixit ad eos: “Praecipite aperiri portam civitatis, et exeam in consummationen verborum, quae locuti estis mecum”. Et constituerunt iuvenibus aperiri ei, sicut locuti sunt; (Liber Iudith 10, 9)
et fecerunt sic. Et exiit Iudith, ipsa et ancilla eius cum ea; et speculabantur eam viri civitatis, quoadusque descendit montem, usquedum transiit convallem, et iam non videbant eam. (Liber Iudith 10, 10)
Et factum est, ut audierunt viri civitatis vocem eius, festinaverunt descendere ad portam civitatis suae et convocaverunt seniores civitatis. (Liber Iudith 13, 12)
Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea mediae civitatis voce magna et amara clamabat (Liber Esther 4, 1)
Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante ostium palatii. (Liber Esther 4, 6)
et primus de regiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et dicat: “Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare””. (Liber Esther 6, 9)
Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: “Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare”. (Liber Esther 6, 11)
Quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabam cathedram mihi, (Liber Iob 29, 7)
Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit. (Liber Iob 39, 7)