Encontrados 133 resultados para: Cordis

  • Qui perversi cordis est, non inveniet bonum; et, qui vertit linguam, incidet in malum. (Liber Proverbiorum 17, 20)

  • Non delectatur stultus prudentia sed in revelatione cordis sui. (Liber Proverbiorum 18, 2)

  • Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum. (Liber Proverbiorum 21, 4)

  • Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. (Liber Proverbiorum 22, 11)

  • Si dixeris: “Nesciebamus hoc”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua? (Liber Proverbiorum 24, 12)

  • Quid enim proderit homini de universo labore suo et afflictione cordis, qua sub sole laboravit? (Liber Ecclesiastes 2, 22)

  • Laetare ergo, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. (Liber Ecclesiastes 11, 9)

  • egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius. (Canticum Canticorum 3, 11)

  • Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum, (Liber Sapientiae 1, 1)

  • Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; (Liber Sapientiae 1, 6)

  • Quia ex tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus, quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla in motu cordis nostri; (Liber Sapientiae 2, 2)

  • et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret, (Liber Sapientiae 9, 3)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina