Encontrados 3270 resultados para: David et Abner et mors Abner et conflictus in Israel

  • Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? (Actus Apostolorum 7, 42)

  • quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, (Actus Apostolorum 7, 45)

  • Dixit autem ad eum Dominus: “Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel; (Actus Apostolorum 9, 15)

  • Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus. (Actus Apostolorum 10, 36)

  • Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; (Actus Apostolorum 13, 17)

  • Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”. (Actus Apostolorum 13, 22)

  • Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, (Actus Apostolorum 13, 23)

  • praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. (Actus Apostolorum 13, 24)

  • Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”. (Actus Apostolorum 13, 34)

  • David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem; (Actus Apostolorum 13, 36)

  • “Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud. (Actus Apostolorum 15, 16)

  • Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum”. (Actus Apostolorum 28, 20)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina