Encontrados 1016 resultados para: David et arca

  • Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt: “Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum”. (Liber I Samuelis 5, 7)

  • Et mittentes congregaverunt omnes principes Philisthinorum ad se et dixerunt: “Quid faciemus de arca Dei Israel?”. Responderuntque: “In Geth circumducatur arca Dei Israel”. Et circumduxerunt arcam Dei Israel. (Liber I Samuelis 5, 8)

  • Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae dicentes: “Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum!”. (Liber I Samuelis 5, 10)

  • Fuit ergo arca Domini in regio ne Philisthinorum septem mensi bus; (Liber I Samuelis 6, 1)

  • et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes: “Quid faciemus de arca Domini? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum”. Qui dixerunt: (Liber I Samuelis 6, 2)

  • Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post Dominum. (Liber I Samuelis 7, 2)

  • Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama. (Liber I Samuelis 16, 13)

  • Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis”. (Liber I Samuelis 16, 19)

  • Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. (Liber I Samuelis 16, 20)

  • Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)

  • Misitque Saul ad Isai dicens: “Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis”. (Liber I Samuelis 16, 22)

  • Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. (Liber I Samuelis 16, 23)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina