Encontrados 386 resultados para: Dedit

  • O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)

  • donec venit Antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. (Prophetia Danielis 7, 22)

  • Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis”. (Prophetia Danielis 13, 50)

  • Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: “Ecce quae colebatis”. (Prophetia Danielis 14, 27)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • Et, filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis pluviam iustitiae et descendere fecit ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut prius. (Prophetia Ioel 2, 23)

  • Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini; et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. (Prophetia Ionae 1, 3)

  • viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas. (Prophetia Habacuc 3, 10)

  • Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 8)

  • Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 1)

  • Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 19)

  • et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 36)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina