Encontrados 1036 resultados para: Deo

  • Introducam enim eum in terram, pro qua iuravi patribus eius, lacte et melle manantem. Cumque comederit et saturatus crassusque fuerit, avertetur ad deos alienos, et servient eis detrahentque mihi et irritum facient pactum meum. (Liber Deuteronomii 31, 20)

  • Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro! (Liber Deuteronomii 32, 3)

  • Immolaverunt daemonibus et non Deo, diis, quos ignorabant; novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres vestri. (Liber Deuteronomii 32, 17)

  • Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?”. (Liber Deuteronomii 32, 30)

  • Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum. (Liber Iosue 2, 11)

  • siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis, (Liber Iosue 4, 23)

  • Eo tempore ait Dominus ad Iosue: “Fac tibi cultros lapideos et circumcide iterum secundo filios Israel”. (Liber Iosue 5, 2)

  • Et ait Iosue ad Achan: “Fili mi, da gloriam Domino, Deo Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris; ne abscondas”. (Liber Iosue 7, 19)

  • Responditque Achan Iosue et dixit ei: “Vere ego peccavi Domino, Deo Israel, et sic et sic feci: (Liber Iosue 7, 20)

  • Tunc aedificavit Iosue altare Domino, Deo Israel, in monte Hebal, (Liber Iosue 8, 30)

  • Reliquam terram in septem partes describite; et huc afferetis ad me, ut coram Domino Deo nostro mittam vobis hic sortem, (Liber Iosue 18, 6)

  • et si non ea magis sollicitudine et cogitatione fecimus hoc dicentes: Cras dicent filii vestri filiis nostris: “Quid vobis et Domino, Deo Israel? (Liber Iosue 22, 24)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina