Encontrados 10 resultados para: Devorat
Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: “Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est; (Liber Numeri 13, 32)
Devorat partes cutis eius, consumat membra illius primogenitus mortis. (Liber Iob 18, 13)
Testis iniquus deridet iudicium, et os impiorum devorat iniquitatem. (Liber Proverbiorum 19, 28)
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)
Et devorat ad dexteram et esurit et comedit ad sinistram et non saturatur; unusquisque carnem proximi sui vorat: (Liber Isaiae 9, 19)
Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Domini devorat ab extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax universae carni. (Liber Ieremiae 12, 12)
Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur, et inebriatur sanguine eorum; victima enim Domini, Dei exercituum, in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten. (Liber Ieremiae 46, 10)
Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito. (Prophetia Habacuc 3, 14)
sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. (Epistula II ad Corinthios 11, 20)
Et si quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi. (Apocalypsis Ioannis 11, 5)