Encontrados 117 resultados para: Divinam Sapientiam

  • Quaerit derisor sapientiam et non invenit; doctrina prudentibus facilis. (Liber Proverbiorum 14, 6)

  • Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento. (Liber Proverbiorum 16, 16)

  • Ad quid pretium in manu stulti? Ad emendam sapientiam, cum careat corde? (Liber Proverbiorum 17, 16)

  • Veritatem eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam. (Liber Proverbiorum 23, 23)

  • Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta, perdet substantiam. (Liber Proverbiorum 29, 3)

  • Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam. (Liber Proverbiorum 29, 15)

  • et non didici sapientiam et scientiam sanctorum non novi. (Liber Proverbiorum 30, 3)

  • Locutus sum ego in corde meo dicens: “Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam”. (Liber Ecclesiastes 1, 16)

  • Dedique cor meum, ut scirem sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi quod in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod (Liber Ecclesiastes 1, 17)

  • Verti me ad contemplandam sapientiam et insipientiam et stultitiam: “Quid faciet, inquam, homo, qui veniet post regem? Id quod antea fecerunt”. (Liber Ecclesiastes 2, 12)

  • Quia homini bono in conspectu suo dedit sapientiam et scientiam et laetitiam; peccatori autem dedit afflictionem colligendi et congregandi, ut tradat ei, qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 26)

  • Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam. (Liber Ecclesiastes 7, 25)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina