Encontrados 47 resultados para: Divitias

  • Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias. (Liber Proverbiorum 11, 16)

  • Opprimis pauperem? Ipse augebit divitias suas. Donas ditiori? Ipse egebis. (Liber Proverbiorum 22, 16)

  • non enim habebis iugiter divitias. Num corona tribuetur in generationem et generationem? (Liber Proverbiorum 27, 24)

  • Qui coacervat divitias suas usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas. (Liber Proverbiorum 28, 8)

  • vanitatem et verba mendacia longe fac a me, mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victum demensum mihi, (Liber Proverbiorum 30, 8)

  • Qui diligit pecuniam, pecunia non implebitur; et, qui amat divitias, fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. (Liber Ecclesiastes 5, 9)

  • Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? (Liber Ecclesiastes 5, 10)

  • Et quidem omni homini, cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis et tollat partem suam et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est. (Liber Ecclesiastes 6, 2)

  • Verti me ad aliud et vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec prudentium gratiam, sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)

  • Praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius; (Liber Sapientiae 7, 8)

  • quam sine fictione didici et sine invidia communico; divitias illius non abscondo. (Liber Sapientiae 7, 13)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina