Encontrados 1202 resultados para: Domino

  • Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii ­ siclus viginti obolos habet ­; media pars sicli offeretur Domino. (Liber Exodus 30, 13)

  • dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum. (Liber Exodus 30, 15)

  • Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum”. (Liber Exodus 30, 16)

  • Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino. (Liber Exodus 30, 20)

  • Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino; (Liber Exodus 30, 37)

  • Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur. (Liber Exodus 31, 15)

  • Et ait Moyses: “Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio”. (Liber Exodus 32, 29)

  • Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba. (Liber Exodus 34, 28)

  • venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai. (Liber Exodus 34, 32)

  • sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur. (Liber Exodus 35, 2)

  • "Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes, (Liber Exodus 35, 5)

  • et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat. (Liber Exodus 35, 21)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina