Encontrados 90 resultados para: Domui
et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait: “Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te immolant, et ossa hominum super te incendent”. (Liber I Regum 13, 2)
Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius”. (Liber I Regum 21, 29)
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives”. (Liber II Regum 20, 1)
Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus; et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat. (Liber I Paralipomenon 13, 14)
Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae. (Liber I Paralipomenon 16, 43)
et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum”. (Liber I Paralipomenon 17, 27)
Et super domo ista, quae erat excelsa, universi transeuntes stupebunt et dicent: “Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?”. (Liber II Paralipomenon 7, 21)
Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. (Liber Psalmorum 98, 3)
Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron, (Liber Psalmorum 115, 12)
Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius. (Liber Proverbiorum 24, 15)
LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. (Liber Proverbiorum 31, 21)
lex, quam mandavit nobis Moyses, hereditas domui Iacob. (Liber Ecclesiasticus 24, 33)