Encontrados 585 resultados para: Domus Amri et Jezabel descensus

  • latitudinem autem faciei domus et areae separatae contra orientem centum cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 14)

  • Et fenestrae marginatae et similitudo palmarum hinc atque inde in lateribus vestibuli et in cubiculis adiacentibus domus. (Prophetia Ezechielis 41, 26)

  • Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi undique per circuitum. (Prophetia Ezechielis 42, 15)

  • Et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius; et ecce repleta erat gloria Domini domus. (Prophetia Ezechielis 43, 5)

  • et dixit ad me: “Fili hominis, locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum, (Prophetia Ezechielis 43, 7)

  • Ista est lex domus in summitate montis: omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum sunt; haec est ergo lex domus”. (Prophetia Ezechielis 43, 12)

  • Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et combures illum in destinato loco domus extra sanctuarium. (Prophetia Ezechielis 43, 21)

  • Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectum domus; et vidi: et ecce implevit gloria Domini domum Domini, et cecidi in faciem meam. (Prophetia Ezechielis 44, 4)

  • Et dixit ad me Dominus: “Fili hominis, pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus eius; et pones cor tuum in introitu templi et in omni exitu sanctuarii (Prophetia Ezechielis 44, 5)

  • et dices ad exasperantem me domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnes abominationes vestrae, domus Israel, (Prophetia Ezechielis 44, 6)

  • et erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populo et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis. (Prophetia Ezechielis 44, 11)

  • Et faciam eos ministros in omni ministerio domus et in universis, quae facienda sunt in ea. (Prophetia Ezechielis 44, 14)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina