Encontrados 158 resultados para: Donum argentum

  • Et dixi eis: “Vos sancti Domini, et vasa sancta et argentum et aurum consecrata Domino, Deo patrum nostrorum; (Liber Esdrae 8, 28)

  • Die autem quarta appensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Phinees cumque eis Iozabad filius Iesua et Noadia filius Bennui Levitae, (Liber Esdrae 8, 33)

  • et epimenia omni viro in multitudinem; et aurum et argentum de domo regis multum valde. (Liber Iudith 2, 18)

  • Et erat bona in aspectu et formosa facie valde et prudens in corde et bona in sensu et erat honesta valde, quia reliquerat ei Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filii Eliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel aurum et argentum et pueros et puellas et pecora et praedia, et manebat in eis; (Liber Iudith 8, 7)

  • Et iussit introduci eam, ubi reponebatur argentum ipsius. Et praecepit sterni ei et dare ei ex obsoniis suis et ex vino suo bibere. (Liber Iudith 12, 1)

  • Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudith tabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatum illius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessit illa in ipsis. (Liber Iudith 15, 11)

  • Dixitque ad eum: “Argentum, quod polliceris, tuum sit; de populo age, quod tibi placet”. (Liber Esther 3, 11)

  • Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum. (Liber Esther 4, 7)

  • Eritque Omnipotens metallum tuum, et argentum coacervabitur tibi. (Liber Iob 22, 25)

  • Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta, (Liber Iob 27, 16)

  • praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens dividet. (Liber Iob 27, 17)

  • Habet argentum venarum principia et auro locus est, in quo conflatur. (Liber Iob 28, 1)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina