Encontrados 12 resultados para: Effunde

  • Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem”. (Liber Exodus 4, 9)

  • Frange panem tuum et effunde vinum tuum super sepulcra iustorum et noli dare peccatoribus. (Liber Thobis 4, 17)

  • Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem arrogantem humilia. (Liber Iob 40, 11)

  • Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: “Salus tua ego sum”. (Liber Psalmorum 35, 3)

  • Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos. (Liber Psalmorum 69, 25)

  • Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt, (Liber Psalmorum 79, 6)

  • excita furorem et effunde iram, (Liber Ecclesiasticus 36, 8)

  • Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. “Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul; etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum. (Liber Ieremiae 6, 11)

  • Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt. (Liber Ieremiae 10, 25)

  • COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)

  • Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: “Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem”. Ingressusque est in conspectu meo. (Prophetia Ezechielis 10, 2)

  • Congere ligna, succende ignem, coque carnes usque ad consumptionem et effunde ius, et ossa comburentur. (Prophetia Ezechielis 24, 10)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina