Encontrados 180 resultados para: Egressus

  • De Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas, (Liber Iosue 16, 8)

  • et vergit ad aquilonem ad Hanathon. Suntque egressus eius vallis Iephthael; (Liber Iosue 19, 14)

  • Et coepit terminus de Heleph et de quercu in Saananim et Adamineceb et Iebnael usque Lecum et egressus eius usque ad Iordanem; (Liber Iosue 19, 33)

  • Aod autem egressus in atrium clausit ostium cenaculi post se et obfirmavit sera. (Liber Iudicum 3, 23)

  • Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech, (Liber Iudicum 9, 42)

  • Qui et ipse Israel verbis diffidens non dimisit eum transire per terminos suos, sed, omni populo suo congregato, egressus est contra eum in Iasa et fortiter resistebat. (Liber Iudicum 11, 20)

  • quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino”. (Liber Iudicum 11, 31)

  • Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthim in pu gnam; et egressus est Israel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta Abenezer. Porro Philisthim venerunt in Aphec (Liber I Samuelis 4, 1)

  • Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum. (Liber I Samuelis 13, 10)

  • Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi. (Liber I Samuelis 17, 4)

  • Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius. (Liber I Samuelis 19, 8)

  • Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa. (Liber I Samuelis 23, 15)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina