Encontrados 162 resultados para: Eliseus Iordanem

  • Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem venitque ad eos et direxit ex adverso aciem et pugnavit cum eis. (Liber I Paralipomenon 19, 17)

  • Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis; (Liber I Paralipomenon 26, 30)

  • et habitaverunt in terra Amorraeorum et omnes Hesebonitas exstirpaverunt in virtute sua. Et transeuntes Iordanem possederunt totam montanam (Liber Iudith 5, 15)

  • Et Iudas Maccabaeus et Ionathas frater eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum in deserto; (Liber I Maccabaeorum 5, 24)

  • Et transgressi sunt Iordanem in campum magnum contra faciem Bethsan. (Liber I Maccabaeorum 5, 52)

  • Et cognovit Bacchides die sabbatorum et venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem. (Liber I Maccabaeorum 9, 34)

  • Et dissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt in ulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem. (Liber I Maccabaeorum 9, 48)

  • Non erit enim amplius caligo, ubi erat oppressio. Primo tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilaeam gentium. (Liber Isaiae 8, 23)

  • Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, (Evangelium secundum Matthaeum 3, 5)

  • Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 13)

  • “Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; (Evangelium secundum Matthaeum 4, 15)

  • Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 25)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina