Encontrados 36 resultados para: Emath

  • Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum; et comprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia. (Liber Ieremiae 39, 5)

  • Ad Damascum. “Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt; turbati sunt in mari sollicitudinis, quod quiescere non potuit. (Liber Ieremiae 49, 23)

  • Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia. (Liber Ieremiae 52, 9)

  • et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua. (Liber Ieremiae 52, 27)

  • Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem a mari Magno via Hethalon ad introitum Emath, (Prophetia Ezechielis 47, 15)

  • Sedada, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, usque ad Asarenon, quae est iuxta terminum Auran; (Prophetia Ezechielis 47, 16)

  • erit ergo terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines Emath sint in aquilone; haec est plaga septentrionalis. (Prophetia Ezechielis 47, 17)

  • Et plaga maris, mare Magnum a confinio per directum, donec venias Emath; haec est plaga maris. (Prophetia Ezechielis 47, 20)

  • Et haec nomina tribuum: in finibus aquilonis iuxta viam Hethalon ad introitum Emath, Asarenon — fines Damasci ad aquilonem iuxta Emath — erit a plaga orientali usque ad mare, Dan pars una. (Prophetia Ezechielis 48, 1)

  • Transite in Chalanne et videte; et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum. Numquid meliores regnis istis vos, aut latior terminus eorum termino vestro est? (Prophetia Amos 6, 2)

  • “Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae”. (Prophetia Amos 6, 14)

  • Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon, quae sapiens est valde. (Prophetia Zachariae 9, 2)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina