Encontrados 2353 resultados para: Enim

  • Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. (Epistula II Petri 2, 20)

  • Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. (Epistula II Petri 2, 21)

  • Contigit enim eis illud veri proverbii: “Canis reversus ad suum vomitum”, et “Sus lota in volutabro luti”. (Epistula II Petri 2, 22)

  • dicentes: “Ubi est promissio adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae”. (Epistula II Petri 3, 4)

  • Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo, (Epistula II Petri 3, 5)

  • Si quis dixerit: “Diligo Deum”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere. (Epistula I Ioannis 4, 20)

  • Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt, (Epistula I Ioannis 5, 3)

  • qui enim dicit illi: “Ave”, communicat operibus illius malignis. (Epistula II Ioannis 1, 11)

  • Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)

  • pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. (Epistula III Ioannis 1, 7)

  • Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes. (Epistula Iudae 1, 4)

  • Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est. (Apocalypsis Ioannis 1, 3)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina