Encontrados 8 resultados para: Ephratha

  • et Mareth et Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha — haec est Bethlehem — et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum. (Liber Iosue 15, 59)

  • Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: “Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt ambae domum Israel. Fortiter age in Ephratha et fac tibi celebre nomen in Bethlehem! (Liber Ruth 4, 11)

  • Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Chaleb Ephratha, quae peperit ei Hur. (Liber I Paralipomenon 2, 19)

  • Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Chaleb ad Ephratha uxorem Esrom patris sui. Habuit quoque Esrom uxorem Abia, quae peperit ei Ashur patrem Thecue. (Liber I Paralipomenon 2, 24)

  • Hi erant filii Chaleb. Filii Hur primogeniti Ephratha: Sobal pater Cariathiarim, (Liber I Paralipomenon 2, 50)

  • Phanuel autem pater Gedor et Ezer pater Hosa; isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. (Liber I Paralipomenon 4, 4)

  • Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar. (Liber Psalmorum 132, 6)

  • Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis. (Prophetia Michaeae 5, 1)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina