Encontrados 994 resultados para: Erit
ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae sanguinem. (Liber Leviticus 7, 14)
Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit. (Liber Leviticus 7, 18)
Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius. (Liber Leviticus 7, 31)
et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis. (Liber Leviticus 11, 11)
Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis. (Liber Leviticus 11, 20)
Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis. (Liber Leviticus 11, 23)
Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 24)
Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum. (Liber Leviticus 11, 25)
Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur. (Liber Leviticus 11, 26)
Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 27)
Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 28)
omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum; (Liber Leviticus 11, 31)