Encontrados 65 resultados para: Etenim

  • Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Thapphuae; Thapphua autem ipsa, quae est iuxta terminos Manasse, fuit filiis Ephraim. (Liber Iosue 17, 8)

  • Die autem quarto congregati sunt in valle Baracha; etenim, quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem diem. (Liber II Paralipomenon 20, 26)

  • Et dixit eis: “Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra”. (Liber Nehemiae 8, 10)

  • Etenim lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius. (Liber Iob 18, 5)

  • Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa. (Liber Psalmorum 19, 12)

  • Etenim benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitae meae, et inhabitabo in domo Domini in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 23, 6)

  • GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem. (Liber Psalmorum 25, 3)

  • Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant. (Liber Psalmorum 35, 20)

  • Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est. (Liber Psalmorum 39, 6)

  • Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea. (Liber Psalmorum 39, 7)

  • In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo. (Liber Psalmorum 39, 12)

  • Etenim seipsum non redimet homo; non dabit Deo propitiationem suam. (Liber Psalmorum 49, 8)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina