Encontrados 62 resultados para: Excelsa

  • Et super domo ista, quae erat excelsa, universi transeuntes stupebunt et dicent: “Quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic?”. (Liber II Paralipomenon 7, 21)

  • Fecit autem Asa, quod bo num et placitum erat in con spectu Domini Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa (Liber II Paralipomenon 14, 1)

  • et abstulit e cunctis urbibus Iudae excelsa et thymiateria et regnavit in pace. (Liber II Paralipomenon 14, 4)

  • Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius. (Liber II Paralipomenon 15, 17)

  • Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit. (Liber II Paralipomenon 17, 6)

  • Verumtamen excelsa non ablata sunt; et adhuc populus non direxerat cor suum ad Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 20, 33)

  • Insuper et excelsa fabricatus est in montibus Iudae et fornicari fecit habitatores Ierusalem et praevaricari Iudam. (Liber II Paralipomenon 21, 11)

  • In singulis quoque urbibus Iudae exstruxit excelsa ad adolendum diis alienis atque ad iracundiam provocavit Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 25)

  • Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel, qui inventus fuerat in urbibus Iudae, et fregerunt simulacra succideruntque palos, demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent. Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas. (Liber II Paralipomenon 31, 1)

  • Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem dicens: “Coram altari uno adorabitis et in ipso comburetis sacrificia”? (Liber II Paralipomenon 32, 12)

  • Et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater eius, construxitque aras Baalim et fecit palos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam. (Liber II Paralipomenon 33, 3)

  • Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. (Liber II Paralipomenon 33, 19)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina