Encontrados 123 resultados para: Facti
Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 12)
Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 4)
Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti. (Evangelium secundum Marcum 5, 14)
Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem. (Evangelium secundum Lucam 23, 12)
Turbae autem cum vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: “Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos!”; (Actus Apostolorum 14, 11)
Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis. (Actus Apostolorum 16, 10)
Animaequiores autem facti omnes et ipsi assumpserunt cibum. (Actus Apostolorum 27, 36)
Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, (Epistula ad Romanos 1, 22)
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Epistula ad Romanos 3, 12)
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus; (Epistula ad Romanos 6, 5)
liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae. (Epistula ad Romanos 6, 18)
Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! (Epistula ad Romanos 6, 22)